- APOLLOPHANES
- I.APOLLOPHANESPoeta Comicus circa Olymp. 97. Suid. Aelian. Hist. animal. l. . c. 52. Item Poeta, cuius meminit Plin. l. 22. c. 21.II.APOLLOPHANESRegis Antigoni adulator, Apollophanem quendam Stoicum Laert. l. 7. ad Stoicorum placita et dogmata explicanda adhibet, et in Physica eum de vacuo disseruisse, alibi etiam unam tantum virturem, prudentiam nempe, statuisse tradit. Locum autem inter historicos sibi vendicare videtur, περὶ τοῦ Α᾿ρίςτωνος. Athen. l. 7. Α᾿πολλοφάνης (in codicib. vulgaris Α᾿φάνης mutilate legitur, neque, quod mirêre, correxit Casaubonus) γνώριμος ἦν καὶ οὗτος τοῦ Α᾿ρίςτωνος, εν τῷ Α᾿ρίςτωνι, καὶ ἀυτὸς οὕτως ἐπιγράψας το τύγγραμμα ἐμφανίζει την` τοῦ διδατκάλου φιληδονίαν. Libellô itaque hôc, quem Aristonem, inscripserat, Aristonis magistri sui voluptuariam vitam exposuit. Quae de aetate eius nos dubitare non finunt; quod Aristonem magistrum habuisle dicatur. Zenonem enim Stoicum audivit Aristo, Arcesilai tempore: Aristonem vero Apollephanes, tempore Ptolemaei Euergetae. Patriam huius Apollophanis aperit Steph. in Α᾿ντιόχεια: Τρίτη Ἁ᾿ντιόχεια scil.) Μεσοποταμίας, Μυγδονία καλουμένη, ἥτις παρὰ τῶ ἐπιχωρίων Α᾿σίβη λαλεῖται, ὅςθεν Α᾿πολλοφάνης ὁ Στωικὸς φιλοσοφος. Citat Apollophanem hunc Tertullian. l. de Anima, c. 14. quod novem animae partes statuat. Fuir et Apollophanes Medicus, in aula Antiochi Soteris, Regi apprime carus, teste Polybiô l. 5. quem laudat Plin. l. 22. c. 21. et Corn. Celsus. l. 5. c. 18. Cuius forte malagma, contra iecinoris duritiem, descripsit Galenus l. 8. de Comps. medic. sec. locos, c. 9. et Paulus Aegineta l. 7. c. 18. laudatque Aetius tetrab. l. 3. sect. 3. c. 18. Ut ut vero utetque Apollophanes sub Euergete floruerit, non tamen hoc sufficere arbitramur, ut eosdem esle statuamus. Alius fuit Apollophanes Sophista, cui tempore CHRISTI PATIENTIS Dionysius Areopagita Heliopoli in Aegypto dixit: Aut divina natura patitur, aut patienti condolet, teste Suidâ, in Διονύς. Sed quod Polemon Laodicenus Sophista, Aristidis magister hunc Apollophanem audiverit, iuxta Suidam loc. cit. ratio temporis vix admittit: ex Zonsio. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.